monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3 > sectio 30 > sectio 55 > csg75.271 > sectio 56 > 2 > II. REGI ERULORUM THEODERICUS REX. (a. 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, , I. HERMINAFRIDO REGI THORINGORUM THEODERICUS REX. (a. 507/511) <<<     >>> III. SENARIO V̅· I̅· COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX. (a. 509/510)

Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, II. REGI ERULORUM THEODERICUS REX. (a. 507/511)

1 Per arma fieri posse filium grande inter gentes constat esse praeconium, quia non est dignus adoptari, nisi qui fortissimus meretur agnosci.2 in subole frequenter fallimur: ignavi autem esse nesciunt, quos iudicia pepererunt.3 hi enim gratiam non de natura, sed de solis meritis habent, quando vinculo animi obligantur extranei, et tanta in hoc actu vis est, ut prius se velint mori quam aliquid asperum patribus videatur infligi.4 Et ideo more gentium et condicione virili filium te praesenti munere procreamus, ut competenter per arma nascaris, qui bellicosus esse dinosceris.5 damus tibi quidem equos enses clipeos et reliqua instrumenta bellorum: sed quae sunt omnimodis fortiora, largimur tibi nostra iudicia.6 summus enim inter gentes esse crederis, qui Theoderici sententia comprobaris.7 Sume itaque arma mihi tibique profutura.8 ille a te devotionem petit, qui te magis defensare disponit: proba tuum animum et opus non habebis obsequium.9 adoptat te talis, de cuius gente tu potius formideris.10 nota sunt enim Erulis Gothorum deo iuvante solacia.11 nos arma tibi dedimus: gentes autem sibi olim virtutum pignora praestiterunt.12 Salutantes proinde gratia competenti reliqua per illum et illum legatos nostros patrio sermone mandamus, qui vobis et litteras nostras evidenter exponant et ad confirmandam gratiam quae sunt dicenda subiungant.
Cassiodorus HOME

bnf2923.189

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik